monumenta.ch > Lucanus > sectio 91 > sectio 650 > csg248.137 > 3 > sectio 677 > uwbM.p.th.f.68.123 > sectio 324 > sectio 207 > sectio 671 > {o} > sectio 63 > 38 > sectio 140 > 14 > {u} > sectio 38 > sectio 22 > 104 > csg457.144 > {e} > 50 > sectio 2 > bkeCod.16.62r > {b}
Beda, De orthographia, {a} <<<     >>> {c}

Beda Venerabilis, De orthographia, {b}

1 Belzebub, non Belzebul aut Belzebud.
2 Belial, non Beliar.
3 byrsa Graece, Latine corium.
4 bellus bellissimus comparatiuum non habet, sed pro eo dicendum magis bellus et e contrario minus bellus, id est minus pulcher.
5 bucina est qua signum dat bucinator; bucinus ipse canor ex hac editus.
6 bucina pastoralis est et cornu recuruo fit, unde et ceratinia Graece uocatur.
7 tuba autem de aere uel argento efficitur et sollemnitatibus concrepat.
8 baptismus baptismi genere masculino, et baptisma baptismatis neutro, et baptismum baptismi aeque neutro.
9 barbam hominis, barbas pecudum dicimus.
10 buxus arbor erit, buxum materia ipsa.
11 balneum ueteres dixerunt siue balineum, nihil enim differt; sed in priuatis.
12 publicis autem feminini generis, et quidem numero semper plurali frequenter balneas.
13 baluae, id est thyrae, per b incipiant.
14 baratrum singulariter tantum effertur.
15 sic autem uocabant gentiles locum apud inferos.
16 blanditiae et bigae, sicut et trigae et quadrigae, pluraliter tantum.
17 sed in nostrorum litteris scriptorum et bigam et quadrigam.
Beda Venerabilis HOME

csg249.5